Requiem (Mozart)

Vikipedi, özgür ansiklopedi
Atla: kullan, ara

Re minör Requiem Wolfgang Amadeus Mozart'ın K. 626 sayılı eserinin adıdır. 1791'de bestelenen bu eser, Mozart'ın en ünlü ve en saygı duyulan eserlerinden biridir. Ayrıca Mozart'ın son bestesi olma özelliği taşır. Ölüm döşeğindeyken eseri bitiremeden vefat eden Mozart'ın bu eserinin kalanını başta öğrencisi Franz Xavier Süssmayer olmak üzere birkaç bestekâr öğrencisi tamamlamıştır.

Yapısı[değiştir | kaynağı değiştir]

Requiem toplam 14 bölüme ayrılmıştır. Aşağıdaki gibidir.


  1. Requiem aeternam (Koro+Soprano Solo)
  2. Kyrie eleison (Koro)
  3. Dies irae (Koro)
  4. Tuba mirum (Soprano, Alto, Tenor and Bas Solo)
  5. Rex tremendae majestatis (Koro)
  6. Recordare, Jesu pie (Soprano, Alto, Tenor and Bas Solo)
  7. Confutatis maledictis (Koro)
  8. Lacrimosa dies illa (Koro)
  9. Domine Jesu Christe (Solo dörtlü ile birlikte Koro)
  10. Hostias et preces (Koro)
  11. Sanctus Dominus Deus Sabaoth (Koro)
  12. Benedictus (Solo dörtlü ve sonra Koro)
  13. Agnus Dei (Koro)
  14. Lux aeterna (Koro+Soprano Solo)


Sözleri şöyledir;

1. Requiem aeternam

Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis, te decet hymnus, Deus in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem; exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet. Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.

1b-

Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison.

2. Dies irae

Dies irae, dies illa solvet saeclum in favilla, teste David cum Sybilla. Quantus tremor est futurus, quando judex est venturus, cuncta stricte discussurus.

3. Tuba mirum

Tuba mirum spargens sonum per sepulchra regionum, coget omnes ante thronum. Mors stupebit et natura, cum resurget creatura, judicanti responsura. Liber scriptus proferetur, in quo totum continetur, unde mundus judicetur. Judex ergo cum sedebit, quidquid latet apparebit, nil inultum remanebit. Quid sum miser tunc dicturus? quem patronum rogaturus, cum vix justus sit securus?

4. Rex tremendae

Rex tremandae maiestatis, qui salvandos salvas gratis, salva me, fons pietatis.

5. Recordare Recordare Jesu pie, quod sum causa tuae viae, ne me perdas illa die. Quaerens me sedisti lassus, redemisti crucem passus; tantus labor non sit cassus. Juste judex ultionis, donum fac remissionis ante diem rationis. Ingemisco tanquam reus, culpa rubet vultus meus; supplicanti parce Deus. Qui Mariam absolvisti, et latronem exaudisti, mihi quoque spem dedisti. Preces meae non sum dignae, sed tu, bonus, fac benigne, ne perenni cremer igne. Inter oves locum praesta, et ab hoedis me sequestra, statuens in parte dextra.

6. Confutatis

Confutatis maledictis, flammis acribus addictis, voca me cum benedictis. Oro supplex et acclinis, cor contritum quasi cinis, gere curam mei finis.

7. Lacrymosa

Lacrymosa dies illa, qua resurget ex favilla judicandus homo reus. Huic ergo parce Deus, pie Jesu Domine, dona eis requiem! Amen!

II.

8. Domine Jesu

Domine Jesu Christe! Rex gloriae! Libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu! Libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas Tartarus, ne cadant in obscurum: sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam, quam olim Abrahae promisisti, et semini ejus.

9. Hostias

Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus. Tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus: fac eas, Domine, de morte transire ad vitam, quam olim Abrahae promisisti, et semini ejus.

10. Sanctus

Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth! pleni sunt coeli et terra gloria tua. Osanna in excelsis.

11. Benedictis

Benedictis, qui venit in nomine Domini. Osanna in excelsis.

12. Agnus Dei

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem sempiternam.

Lux aeterna luceat eis, Domine, cum sanctis in aeternum, quia pius es.

Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.

---ENDE---